<$BlogRSDUrl$>
Working Papers or "Veniam Pro Laudo Peto"
insert phrase here

Holy God I praise Your Name!

Wednesday, December 07, 2005
+JMJPT+
Praised be Jesus Christ!! Now and Forever!!


"Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi coeli
et universae Potestates,
tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra
majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
te Prophetarum laudabilis numerus,
te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
venerandum tuum verum
et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum
suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus
regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,
in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus,
tuis famulis subveni,
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis
in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos
usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te,
et laudamus nomen tuum
in saeculum, et in saeculum
saeculi.
Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine,

super nos, quemadmodum
speravimus in te.
In te speravi:
non confundar in aeternum."

I could not think of a better way to give honor to the Immaculate Vigin Mary Our Mother today than to give praise and glory to God for giving her to us. I kind of think she is happy with that.
May we all come closer to God through the Immaculate Heart of Mary especially today.
Omnia Pro Iesu Per Mariam!
Ed
  • |
    12/07/2005 10:35:00 PM :: ::
    0 Comments:
    Post a Comment
    << Home

    Ed Working :: permalink